Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

gleye pot

betekenis & definitie

Culullus, vrceolus fictilis. ang. galey potte. Dicitur quibusdam Germanis gleysen. Andreas Althamerus in suis Commentariis in Cornelij Taciti librum de moribus & populis Germanorum ait: Glesum veteres Germani appellarunt succinum, ob nitorem, quod instar vitri luceat: quam vocem vernaculus Germanorum sermo etiamnum retinet: vitrum enim glas & gleser appellant: & glestum atque glaster omnem materiam quae igne colliquata nitorem leuoremque fictilibus superinducit: quomodo ein glasterten topf oder hafen, ein glesterten krug dicunt, id est, ollam aut amphoram in hunc modum figulina arte coctam.

< >