Nothus, spurius, illegitimus, proles naturalis: dicitur bastaerd. q.d. best-aerd. i. optima indoles siue natura: illegitimo enim & furtiuo concubitu procreati, animo plerunque sunt alacri & elato, ingenio sagaci, & iudicio exacto. Huc quoque facit quod Columel. lib. 8. cap. 2. 10 ait, Nothos pullos ex peregrinis maribus conceptus optimos esse. Euripides in Andromache indicans spurios legitimis esse meliores, inquit πολλ κις δ το ξηρ βαθε αν γ ν ν κησε σπορ , ν θοιτε π λλοι γνησ ων με νονες. id est, Saepè arida seminatio vicit profundam aut pinguem terram: & multi nothi ingeniis meliores. Aut fortè bastaerd siue bestaerd per antiphrasin dici posse conijcio, quasi minimae bonae indolis: sunt enim nothi siue spuris legitimis nequiores, prauiores & falaciores. Pro spuriorum vituperatione & defensione multa congessit Palaeotus in libro de spuriis & nothis filiis, à cap. 55 vsque ad libri finem Rhetores rhythmici Amsterod. vocem bastaerd deriuant à bast & aerd. j. die niet nae het pit, maer na den bast aerdt. Vulgo bastardus. germ. basthart. gal. bastard. ital. & his. bastardo ang. bastarde.
Inloggen
Log hier in om direct te kunnen beginnen met schrijven.
Favorieten
Wil je dit begrip toevoegen aan je favorieten? Word dan snel vriend van Ensie en geniet van alle voordelen:
- Je eigen Ensie account
- Direct toegang tot alle zoekresultaten
- Volledige advertentievrije website
- Gratis boek cadeau als welkomstgeschenk