Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

Vileyn

betekenis & definitie

Vilis, impurus, illiberalis: rusticus, inurbanus. q.d. villanus. gall. vilain: ital. villano: Gallicè nobilitatis vulgus, villanos, viles dicunt, ignominioso vocabulo. Villani autem proprie sunt omnes qui gentiles homines, id est, ingenui ab ipsa gentus origine non sunt. Ita Gilbertus Cognatus. Villanus (inquitBudaeus) dicitur, quod villae adscriptus & colonariae conditioni addictus aut ipse sit aut maiores sui fuerint: quod tamen nomen loquentium inscitia in contumeliam iam vertit. Villanum enim & vilem vernacula simplicitas confundit.

< >