Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

tafel-ronde

betekenis & definitie

1. Mensa Delphica, cilliba, cibilla, magis. Mensa tripedanea: mensa rotunda: mensa orbicularis versatilisque: mensa cui aequali consessu couiuae accumbunt, absque delectu quo quisque loco sedeat.
2. Ordo equitum: siue hastiludij veteris genus, ab Artho siue Arthuro Britanniae rege institutum: mensa Arthuriana, orbicularis siue circularis; cuiusmodi olim vsi sunt Angli post militares decursiones, virtutis bellicae exercendae gratia: ne quod discrimen inter nobiles ex ambitione existeret: quadratae autem mensae, praesertim oblongae, distinctos videntur habere accubitus, quosdam supremos, quosdam imos, alios medios: rotundae autem eam distinctionem ignorant.
3. Pandesia, ae: conuiuium ad quod publicè vescentes quisque domo fert portionem in medium: charisia.

< >