1. vetus. Homo relictus, desertus.
2. fland. Excommunicatus, abdicatus ab ecclesia: abstentus, apudD. Cyprianum: quod scilicet reliqui homines ab excommunicato abstinere, eumque relinquere debeant: reus cui sacrificiis interdictum est. Quibuscunque autem ita interdictum est, ij numero impiorum ac sceleratorum habentur: ab ijs omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi excipiant: neque iis petentibus ius redditur, neque honos vllus communicatur: itaIulius Caesar. lib. vi. de bello Gallico, ex quibus Caesaris verbis, etymologia & significatio tam dictionis ver-waeten, quam synonymorum eer-loos, ee-loos, recht-loos & wet-loos facile patent.
Gepubliceerd op 28-06-2022
ver-waeten mensch
betekenis & definitie