Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

Koningh

betekenis & definitie

Rex. dicitur koninck. q.d. konninck, à können, id est, scire: quod Rex vera magica scientia imbutus esse debeat. Marc. Tullius in diuinat. inquit, Neminem apudPersas regiopotiri fastigio, quipriùs magicam nonperceperit scientiam. Plato in Alcibiade: Imbuuntur Persarum regum filij magia, vt ad mundana resp. imaginem suam & ipsi rempublicam administrare distribuereque condiscant. Sic tres illi Reges qui Christo munera obtulerunt, magi. i. sapientes, philosophi, & teutonica lingua koninghen & wijse dicuntur. Aut à können id est, posse, potentem esse, poliere: sicutLatini Potestates vocant Principes potentes. ger. koningh: ang. kingh Konning autem ang. peritus, expertus dicitur.

< >