Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

heyden/heydensch mensch

betekenis & definitie

Homo agrestis & incultus: paganus, gentilis, ethnicus: homo alienus à fide nostra: neque Christianus neq Iudaeus. qui (vtait Osorius) à ciuitate Dei alienus, in locorum agrestium compitis & pagis oberrat. Pagani, hoc est, rustici, dicti sunt apudRomanos, quicunque sacramento militiae soluti essent: pari ratione maiores nostri Paganos dixerunt quicunque militiae Christianae addicti non essent, exceptis Iudaeis, qui suo nomine satis premuntur. Gilbert. Cognat. Heyden autem ab heyde. i. à locis agrestibus, sicut paganos à pagis dictos, satis etiam constat ex verbis Isidori lib. 8. Orig. Pagani, inquit, ex pagis Atheniensium dicti, vbi exorti sunt: ibi enim in locis agrestibus & pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, & à tali initio vocabulum sortiti sunt.

< >