Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 09-05-2022

Ghe-nachte, ghe-nacht-dagh, ghenechte nachte, nechte

betekenis & definitie

Constitutum, dies ad ius experiendum condictus & constitutus, dies fastus, dies iudicialis, dies iuridicus, dies vtilis, dies sessionum, concilium nocturnum. dicitur ge-nachte, ghenechte, nachte, nechte. q.d. nox: veteres enim Germani & Galli tempus per noctes computarunt, noctiumque non dierum tempus nominarunt, & numerarunt, teste Iulio Caesare lib. 6. e Bello Gallico: teste etiam Cornelio Tacito de Morib German. Idem quoque obseruant Britanni, vt scribit G. Camdenus: quod enim Latini septimanam & duas septimanas dicunt, illi wytnos. i. octo noctes. & pethesnos. i.sedecim noctes appellant. Diurnum autem tempus ab occasu inceptum, liquet Genes. cap. I. Et factum est vespere & mane dies vnus, dies secundus, dies tertius, &c. nox enim diem quasi ducere videtur.

< >