Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

waeter-or-deel

betekenis & definitie

Vndae sententia, iudicium aquarium: iudicium aquae feruentis: examinatio ad aquam feruentem: vulgò ordalium aqueum. Genus purgationis, cùm ille qui in aquam bullientem brachium vsque ad cubitum immittit, aduritur, criminis reus siue noxius habetur: innocens autem & purus, si minimè. Aut cùm accusatus in gelidam aquam totus immittitur, criminisque purus in fundo residet; sceleris vero conscium aqua protinus à se reijcit. Qua etiam ratione ferrum ignitum nudis manibus deferri, aut nudis pedibus calcari in innocentiae signum solet, idque vier-or-deel vocabant. Specul. Saxon. lib. 1. artic. 39. de ijs qui omnem facultatem probandi per iuramentum perdiderunt, sic ait: Ex tribus actibus magis eligant congruentem: vt calidum ferrum ferant, vel in aquam bullientem brachium vsque ad cubitum mittant, aut ab incursu in area certantes se defendant, &c. Verùm huiusmodi diras consuetudines Christiana religio tandem aboleuit, vt patet ex Decreto Stephani pape 2. quaest. 4. cap. consuluisti, &c. Fit etiam mentiopoculi redargutionis, & aquarum amarissimarum quae mulieri dantur exhauriendae, Num. 5. in quibus cum execratione congeruntur maledicta in sacrificio zelotypiae, siue oblatione inuestigante adulterium. Ad huiusmodi aquae iudicia accedit quoque veterum Teutonum consuetudo, quipuerulos recèns natos clypeo vel galea impositos in Rheno flumine explorare solent: qui si fluitarent nataréntve, vt legitimi recipiebantur; si verò subsiderent, vt adulterini deserebantur: vnde & Rhenus ελενχεγαμοςελενχεγαμος dicitur, velut arbiter coniugij, atque vindex seuerus coniugalis fides, &c. Est etiam apud Plinium Olochas Bithyniae fluuius, cuius gurgite periuri notanturpati velutflammam vrentem, &c. Erat & aquae frigidae iudicium, teste B. Rhenano, in formula pacis Elsat. Plebeius & minoris testimonij rusticus aquae frigidae se purget iudicio. &c.

< >