Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

Sout

betekenis & definitie

Sal. ‘αλς. ger. saltz: gal. sel: ital. sale: hisp. sal: ang. salt. Wit sout. Salis flos. Sout ende brood. &c. Mola salsa. Sout ende brood eten, &c. Offam iudicialem edere. Erat haec offa panis certis verbis deuotus. & execratus destinatisque sententiis consecratus, qui reo offerebatur, sale etiam adhibito, fortè, quòd eius in execrationibus & dirarum imprecationibus soleat esse vsus: habebant autem Germani, Saxones, Belgae, alijque multi, hanc penitus insitam opinionem, non posse quemquam mali conscium, panem hoc modo dedicatum deuorare. Simile quid refertur de aëtite lapide trito & subcineritio pane decocto, quem fur mansum deuorare non potest; quin cogitur aut suffocari, aut fur deprehendi, decoctum glutire nequiens.

< >