Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

Kapelle

betekenis & definitie

Sacellum, sacrarium, aedicula. vulgò & antique capella, vt explicat Guil. Durand. in Rat. diuin. offic. lib. 2. cap. 10. nempe à capa siue cappa diui Martini, quam olim Reges Franciae in bello secum ferre soient, eaque sub quodam tentorio ab ipsa capa, capella dicto, seruabatur. Vel à capra siue capella: olim enim in expeditionibus, in tentoriis domunculaspellibus caprarum contectas confecerunt, in quibus sacra celebrabantur. Haec posterior Durandi ratio mihi potior videtur: cùm etiam pellis in sacra Scriptura pro tabernaculo pelliceo ponatur. Vt Psal. 103 Extendens caelum sicut pellem. i. sicut tabernaculum quodfit ex pellibus. & apud Caesarem. Valerium, Tacitum, Liuium & alios, pelles pro tentoriis quae pellibus constabant, acccipiantur. germ. kapele: gal. chapelle: ital. capella: hisp. capella: ang. chapell.

< >