Fieri, effici, exire, euadere. ger. vvirden, vverden: sax. vvarden, vverden, vvurden. Piam &Scripturae sacrae consonam etymologiam reputo, si worden. i. fieri, & woord siue word. i. verbum, eiusdem fiantprosapiae. Verbo enim Domini caeli firmati sunt, & spiritu oris eius omnis virtus eorum: quoniam ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt: Psal. 32. Dixit Deus, fiat lux, & facta est lux. dixit, fiat firmamentum, & factum est ita. dixit, congregentur aquae, & factum est ita. dixit, germinet terra, & factum est ita, &c. Genes. 1. Verbum tuum Domine, opus perfectum. Verbum tuum processit, & opus statim fiehat: 4. Esdr. 6. Phrasi autem Hebraica Verbum pro re gesta siue facto accipitur. Luc. 2. Videamus hoc verbum quodfactum est. & 2. Paralip. 36. Reliqua verborum Ioacin & abominationes eius quas operatus est, &c. Sic quoque sermo, res vel factum dicitur Genes. 24, 50. Exod. 16, 16.1 Reg. 21, 2. 2 Reg. 12, 21. 3 Reg. 15, 5. 4 Reg. 11, 5. 2 Paralip. 13, 22. & 23, 3. Iob. 6, 9. & 27, 14. Psal. 55, 5. & 63, 6. Prou. 25. 2. Sap. 2, 2. Ierem. 14, 1. & 40, 3. Dan. 28, 11, 23. 1 Mach. 6, 3. Matth. 21, 24. Act. 8, 21. Rom. 9, 7 vtannotauit Emanuel Sa, in sacrae Scripturae Phrasibus.
Inloggen
Log hier in om direct te kunnen beginnen met schrijven.
Favorieten
Wil je dit begrip toevoegen aan je favorieten? Word dan snel vriend van Ensie en geniet van alle voordelen:
- Je eigen Ensie account
- Direct toegang tot alle zoekresultaten
- Volledige advertentievrije website
- Gratis boek cadeau als welkomstgeschenk