Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 28-06-2022

Wereld

betekenis & definitie

Mundus, orbis, orbis terrae. wereld dicitur à weren. i. durare, perdurare. Mundi enim corpus ita conflatum est, & tam aptè cohaeret, vt vllo modo nequeat dissolui nisi ab eo à quo est colligatum, vnde & aeternum asseruerunt Aristoteles, Plato, & alij. At manet incolumis mundus suaque omnia versat, Quae nec longa dies auget, minuitque senectus, Nec motus puncto currit, cursuque fatigat. Idem semper erit, quoniam semper fuit idem. Non alium videre patres, aliûmue nepotes Aspicient, &c. Cui neque principium est vsquam, nec finis in ipso. &c. Manil. 1. Astronom. germ. vvelt, vverelt: vetus ger. vvorold, apud Otfridum VVeissenburgensem: sax. vvoruld: fris. vvorldt: ang. vvorld.

< >