Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 09-05-2022

Du

betekenis & definitie

Tu. Haec vox du cum indignatione profertur: nisi fiat sermo ad ter maximum, aut supremum aliquem, nempe ad Deum, Regem, Principem, &c. Non tantùm autem apud Teutones ignominiosum est quenquam du appellare, verum etiam apud Italos, Hispanos, Gallos, &c. Anglum quoque tuissare, periculosum esse, lepidè refert Eras. in Adag. Virum improbum vel mus mordeat. Veteres tamen Teutones, du, non ghy in singulari numero vsurpasse, certissimum est. germ. du: gal. tu: ital. tu: hisp. tu: ang. thou.

< >