Etymologicum 1573

Cornelis Kiliaan (1573)

Gepubliceerd op 09-05-2022

Ambachten

betekenis & definitie

(ait Joan. Goropius Becanus) eiusmodi in ciuitatibus corpora dicuntur, quae vnum sibi legunt, cuius auctoritatem perinde atque capitis sui venerantur. Hinc apud Flandros quatuor pagi sunt, aut potius vnus pagus in quatuor regiones diuisus, cuius singule partes ambachten vocantur: quod diligenter notandum, ne quis opinetur hoc vocabulo mechanicam artem significari, quod quidam sermonis sui nimis rudes opinantur. Ambachten (repetit idem Becanus) sunt collegia artificum in ciuitatibus. Sed quia Ambactorum nomen artificum maximè corporibus in opidis est tributum, omnes artes ad quas ad collegia illa peruenitur, ab usu quodam per ambitionem irrepente, coeperunt Ambachten nominari voce non propria.

< >